Liber Numeri*

Caput 23: Versus 10

Moriatur anima mea.ID.De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Israel factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est.ID.Moriatur anima mea morte justorum, etc.,usque ad: sed fides quae per dilectionem operaturGal. 5..GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27.Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum,etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde,Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutatiI Reg. 1..Et fiant novissima mea horum,etc.ORIG.Hoc in Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare ChristumMatth. 2., potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinae traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam praedixerat Balaam in Israel orituram
(* Traductions européennes)